- LYCOREA
- LYCOREAvicus in Delphis, a Lycoreo Rege. Steph. Fuit autem is Apollinis, ex nympha Corycia, Fil. alii vero a Graeco λύκος, lupus, illam dictam volunt. Delphorum enim urbe diluvio Deucalionaeo mersâ incolas, luporum ululatum secutos, in apicem montis Prnassi ascendisle, ibique conditam urbem Lycoreae nomine ab iis mutuato insigniisle, tradunt. Vide Iac. Spon. Itin. Parte 2. p. 63. ubi hodieque apicemk montis Liaconra incolis dici, voce a Lycoreae parum abeunte, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.